Evangelium Secundum Lucam*

Caput 20: Versus 11

Et addidit,etc. Alter servus David propheta, qui post Moysem colonos vineae psalmodiae modulamine et citharae dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, sed et hunc contumelia affectum, dimittunt inanem, dicentes:Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio IsaiReg. 12.? Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur exorat:Domine Deus virtutum, converte et respice de coelo, et vide et visita vineam istamPsal. 77.. Tertius servus chorus prophetarum. Qui populum corripiebant, et mala quae vineae imminerent praedicabant, sed et illos persecuti sunt et occiderunt.
(* Traductions européennes)